Provisum Wilmotianum

David Wilmot.
Provisum Wilmotianum offensio candidatis praesidentialibus sicut Zacharias Taylor videbatur.
Animatio statum civitatum et territoriorum Americanorum annorum ab 1789 ad 1861 monstrat, Provisum Wilmotianum implicans.

Provisum Wilmotianum fuit proposita lex Americana ad servitutum in ullo territorio a Mexico in Bello Mexicano capturo prohibendam.[1] Certamen provisum attingens fuit unus ex maioribus eventibus qui ad Bellum Civile Americanum tetendit.

David Wilmot legatus Congressionalis hoc provisum in Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum die 8 Augusti 1846 introduxit, adiectionem ad rogationem $2,000,000 in ultimas transactiones ad Bellum Mexicanum solvendum destinatam (quod solum tres menses post initium belli fuit). Provisum Cameram Repraesentantium pertulit, sed in Senatu defecit, ubi civitatibus meridianis fuit maior repraesentatio. Provisum mense Februario 1847 iterum introductum, iterum Cameram Repraesentantium prolatum est, sed in Senatu iterum defecit. Anno 1848, conatus ad provisum in Foedere Guadalupiae ascribendum etiam defecit. Disputationes politicae regionales de servitute in civitatibus meridioccidentalibus usque ad Compromissum Missuriense 1850 persistebant.

  1. Fehrenbach 2000:273.

Developed by StudentB